Transcrição obtida de Rui de Azevedo - Documentos Medievais PortuguesesIn nomime Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Alfonsus egregii comitis Heririci et egregie regine Tarasie filius et Alfonsi obtimi regis nepos Sancte Marie Bracarensi et tibi archiepiscopo domno Pelagio tuisque successoribus in perpetuum promouendis necnon clericis ibidem commorantibus dono atque concedo cautum illud quod scilicet Alfonsus rex consanguineus meus et regina Vrracha mater eius et ego tibi roborauimus in presentia Conpostellani archiepiscopi domni Didaci et comitis domni Gomizonis et comitis domni Roderici et aliorum magnatum scilicet Pelagii Suarii Egee Monionis Ermigii Monionis Menendi Monionis Roderici Vermuti. Cautum uidelicet illud dono atque concedo ita determinatum cum uilla que dicitur Lapella sicut in scripto cauti continetur, per illum uidelicet terminum qui est inter Auellaneda et Gondemar et inde inter Couas et Vilar et per illum montem de Soniariz et per illud monasterium de Figaredo et per portelam de Gisandi et per portelam de Escudariis et ad illam portelam de Leitones et ad portelam de Villa Coua et inde ad Pousafoles et ad portelam de Bezerros et inde ad terminum de Donim et inde per terminum de Lauredo et ad portelam Sancti Ueresimi et per terminum inter Mouri et Antonianes usque in Kadauo et inde per fluuium ipsum usque ad Mocoromi et deinde unde primitus incepimus. Insuper dono atque concedo Sancte Marie Braccarensi et tibi tuisque successoribus castellum quod dicitur Pennafidelis per suos terminos antiquos et Argentinum monasterium et Comam similiter. Et Pelagius Ramiriz teneat ibi illud prestamen quantum mihi placuerit. Et pro Cambeses et pro Roili dem uobis cuncambium quando illud potero habere. Et pro concambia de Trandeiras dono tibi medietatem de Adaulfi de Panonias. Et omnes hereditates Sancte Marie Braccarensis ubicumque sint cautate sint siue cum seruis siue cum iunioribus siue cum ingenuis qui ad regem pertinent. Et sicut auus meus rex Alfonsus dedit adiutorium ad ecclesiam Sancti Iacobi faciendam simili modo dono atque concedo Sancte Marie Braccarensi monetam unde fabricetur ecclesia. Et ecclesiae regales que sunt parrochiales sint sub manu pontificis et nullus laicus in eis habeat potestatem. Monasteria regalia dent tibi tantum quantum dederunt predecessoribus tuis. Insuper etiam dono tibi atque concedo in curia mea totum illud quod ad clericale officium pertinet scilicet capellaniam et scribaniam et cetera omnia que ad pontificis curam pertinent. Et in manu tua et in manu successorum tuorum qui me dilexerint totum meum consilium committo. Et in ciuitate tua Braccarensi nullam potestatem habeam preter uoluntatem tuam et preter uoluntatem successorum tuorum. Et quando habuero Portugalensem terram adquisitam ciuitatem tuam et sedem tuam et ea que ad eam pertinent tibi tuisque successoribus in pace dimittam sine aliqua controuersia. Et de rebus ecclesie Sancte Marie Braccarensis siue de rebus tuis siue de rebus successorum tuorum nichil umquam requiram aut per me aut per meos uicarios sine uoluntate tua aut sine uoluntate successorum tuorum. Et hec dona facio Sancte Marie Braccarensi et tibi tuisque successoribus et clericis tuis pro anima patris mei et pro remedio anime mee et ut tu sis adiutor meus. Et si aliquis homo aut ego aut propinquus meus aut extraneus hoc nostrum donum uiolare aut inrumpere tentauerit a Deo sit excomunicatus et cum Iuda Domini traditore habeat participium et habeat partem cum diabolo et angelis eius et insuper incurrat iram ipsius regine Sancte Marie. Facta fuit karta VI.º Kalendas Iunij Era M. C. LX. VI. Ego Alfonsus infans hoc testamentum manu mea r +oboro.
Qui presentes fuerunt: Petrus ts., Pelagius ts., Suarius ts.
Pelagius archiepiscopus Braccarensis conf., Sancius Nuniz conf., Ermigius Moniz conf., Garsias Suariz conf., Pelagius Ramiriz conf.
Petrus Petriz conf., Ouecus Cendoniz conf., Pelagius Pinioniz conf., Suarius Menendiz conf., Nuno Gutierriz conf.
Magister Bernardus conf., Petrus prior conf., Midus precentor conf., Petrus sacrista conf., Petrus archidiaconus conf., Gomizo archidiacono conf., Midus archidiaconus conf., Romanus Romaniz conf.
Menendus presbiter notauit
(A D B. – Cart. Cabido, gav. Braga, n.º 5, or. car.)
Sem comentários:
Enviar um comentário