In Christi nomine. Notum sit omnibus tam praesentibus quam futuris quod Nos frater Martinus Nuni Magister militiae Templi in tribus Regnis Hispaniae de consilio et consensu fratrum nostrorum facimus tale pactum cum dõna Johana et filijs suis Johane Remondi & Ousanda Reymondi et suo genro R. Martini scilz quod dedimus domme Johane & Martino Petri in vita illorum Aldeam nostram de Lousa cum omnibus redditibus suis, ita cum decimis sicut cum alijs rebus ea quae nos ibi habemus. Et simili modo damus eis medietatem reddituum et decimarum et catupniarum et omnium quae sunt juris nostri apud scalos de iusafanos hoc interposito quod frater noster teneatur extrahere et recipere omnia jura et redditus et decimas praedictae Aldeae & Martinus petri cum eo vel procurator eius et dõnae Johãnae extrahat et recipiat praedicta jura cum nostro fratre qui ibi missus fuerit. Et postquã praedicta jura fuerint extracta, frater noster nostram medietatem iuste recipiat & dõna Johana et Martino Petri suã medietatem iuste impedant omnium praedictorum.
Insuper damus eis hereditate ad usum duorum iugorum boum in praedijs Sanctae Mariae de mercures & in Castello blanco damus eis tendas ñras quas nos simul habemus in calle mercatorum. Insuper damus eis in Castellobranco almuinã nostram de columbari excepta domo alcazarie. Item damus eis vineam quae fuit Petri Abbatis. Et insup damus annuatim domnae Johanae et Martino Petri mantus & garnachias et tunicas staminis fortis de raiz. Et Martino petri caligas de panno anglico. Et uestes istae debent dari in festo Santi Michaelis quod est im mense Septembris, aut per bailiam Castelli blanchi, aut per deciman Magistri secundum quod ipse visserit. Et si ipsi potius uoluerint XXX Lbs nuinorum Portug. quã praedictas vestes, dentur eis. Omnia ist suprascripta possileant in uita sua donã Johana & Martinus petri. Et post obitum amborum omnia prenominata ad Magistru et fratres templi penitus redigantur. Et donã Johana et Martinus Petri nõ habeant potestatem ullo tempore donandi uel alienandi nec cambiendi nec uendendi nec ponendi in possessione alicuius dominij praedictas possessiones nisi in potestate Magistri & fratrum Templi. Et nos Magister et fratres templi tenemur defendere domnã Johanã & Martinum petri cum istis q illis dedimus in iure et ratione. Ego domna Johana pro multis bonis quae mihi fecistis et pro multo refugio quod mihi fecistis & propter istas possessiones et uestes & propter praedicta bona quae recepi a praedicto Magistro et fratribus templi Do praedicto Magistro Templi & fratribus eiusdem ordinis illis qui sunt et eis qui erunt pro iure hereditario totam villam Lardosae quae sita est inter Castellum nouum, & Castellum blãcum cum omnibus suis terminis nouis et ueteribus cum suis omnibus derecturis quae pertinent eidem villae ita cum ecclesiario sicuti in alijs rebus quae pertinenti praedictae villae excepta desexdecim partibus una praedictae villae quae erat antea fratrum templi. Et iterum do quantam hereditate habebam in corricam,sicuti ego eam melius habebam in iure & in posse quando dedi uobis Lardosam. Et do uobis omnes casas et omnes vineas et omnes hareditates cultas et incultas quas ego habebam in villa Castelli noui sicut ego melius habui quando dedi uobis Lardosam, ita dedi uobis omnis possessiones quas ego habebam in Castello nouo et in suo termo, excepta de sexdecim partibus una quae erat ante a fratrum Templi. Et do vobis omnem hereditatem quã habebã in Siluares & in toto suo termino & tenebam in iure et in manu quando dedi uobis Lardosam. Et ego domna Johana teneor pro me et omnibus hereditatibus nostris et filiourum nostrorum cultis et incultis, mobilibus et immobilibus defendere cum isto hereditamento quod superius scriptum est in ista carta contra omnem virum et mulierem que uobis illud uoluerit contrariare uel impedire. Et uos debetis me abomni fortia defendere. Si forte filius meus aut filia uel homo partis meae uel meae progeniei aut aliunde fuerit qui hoc factum nostrum contrariare uoluerit uel temptare, sit maledictus uel maledicta quisquis fuerit usgz ad septiman generationem & pro sola temptatione pectet ml marabitinos, dimidios fratribus templi & dimidios uoci dñi Regis. Insuper dent fratribus templi ml et d lbs quas ego recepi ab eis, et me ab illis confiteor habuisse & eas in magna necessitate et paupertate quam habui expendidisse. Iterum dent fratribus Templi c et l lbs quas ego cognosco quod recepi ab eis et habui annuatim de aldeis et redditibus et vestibus et de omnibus que ab ipsis tenui ab Era istius cartae usgz in diem quo contra factum hoc nostru aliquid aliquis in quirere voluerit. Item istud meum donum et istud implazamentum quod habeo cum fratribus templi sit semp costans stabile et incorruptum. Et nos Magister Templi supradictus concedimus cum nostris fratribus omnia ista sicut in hac carta sunt superius nominata. Et ego domna Johana in meo sensu et im mea bona memoria sine vi quã aliquis mihi faceret pro multis bonis superius nominatis quae ego recepi ab ordinem Templi una cum filijs meis Johane Reimondi & Ousenda Reymondi et genro meo R Martini concedimus et confirmamus ista omnia sicut in praesenti continentur. Et nos Magr. praedictus una cum nostris fratribus.
Et ego dõna Joahana una cum filijs meis superius nominatis et genro meo cocedimus ista omnia sicut sunt prenominata superius. Et ut hoc factu nostrum magis firmum sit et stabile, fecimus fieri duas cartas diuisas per litteras alfabeti robore perpetuo ualituras. Quarum unam tenent fratres templi in custodia et testemonium apud se. Alteram tenent dõna Johana et Martinus petri eodem modo, facta carta ultima dominica Junij. In era M. CC. LXIIII Regnante Rege Alfonso in Port. et Comite Boloñ comedatore in Castello blanco, fr. D. fernandi praetore, fr. Jhñs gometij Alcadus. pl petri, Johãnes egee. Martinus suariz. Dõno Nuno Judice. Johañs petri deporta. Isti sunt test qui praesentes fuerunt, fr. fernandi miles. D. ayaz caualeiro. Dõnus apparitius de Auurantes. Dõnus Calluus de salzeda. M petri de Castello. Johñs egee al. pl petri de souereira al. Dõnus Nuno al M. Suariz al Dõnus paschasius. Pt de veiga. Jhs cabelos doleyros. Dõnus Johñis eiusdem loci . Johñs meñdi de salzeda. R Johñis ts et nõt . Hi omnes testes fuerunt adnotati quando Dona Johana et filij eius praedicti et geuer cius praesentem cartam in concilio reborarunt.

Sem comentários:
Enviar um comentário