Par tibi, Roma, nihil cum sis prope tota ruina
quam magni fueris integra, fracta doces.
longa tuos fastus etas destruxit, et arces
Cesaris et superum templa palude iacent.
ille labor, labor ille ruit, quem dirus Araxes
et stantem tremuit, et cecidisse dolet;
quem gladii regum, quem provida iura senatus,
quem superi rerum constituere caput;
quem magis optavit cum crimine solus habere
Cesar, quam socius et pius esse socer.
qui crescens studiis tribus hostes, crimen, amicos,
vi domuit, secuit legibus, emit ope.
in quem, dum fieret, vigilavit cura priorum,
iuvit opus pietas, hospitis unda locum.
materiem, fabros, expensas axis uterque
misit: se muris obtulit ipse locus.
expendere duces thesauros, fata favorem.
artifices studium, totus et orbis opes.
urbs cecidit, de qua si quicquam dicere dignum
moliar, hoc potero dicere "Roma fuit".
non tamen annorum series, non flamma nec ensis
ad plenum potuit hoc abolere decus.
tantum restat adhuc, tantum ruit, ut neque pars stans
equari possit, diruta nec refici.
confer opes marmorque novum superumque favorem,
artificum vigilent in nova facta manus,
non tamen aut fieri par stanti machina muro,
aut restaurari sola ruina potest.
cura hominum potuit tantam componere Romam,
quantam non potuit solvere cura deum.
hic superum formas superi mirantur et ipsi,
et cupiunt fictis vultibus esse pares.
non potuit Natura deos hoc ore creare,
quo miranda deum signa creavit homo.
vultus adest his numinibus, potiusque coluntur
artificum studio quam deitate sua.
urbs felix, si vel dominis urbs ilIa careret,
vel dominis esset turpe carere fide.

- Hildebert de Lavardin, De Roma
Sem comentários:
Enviar um comentário